DECEMBRE 1593.1                               3l7
se consequiposse speraret, etiam regnwn et imperium, Quanti vero periculi plena res fulura esset, si post adepiam regni possessionem, et potentiam regiam, homo, in hœresim relabi solitus, denuo ad vomitum rediret, nemo est qui non videat. Hœc omnia adeo sunt perspicua y ut nobis visa sint non indigere ali-qua sacri collegii consuhatione, immo a catholicis nominibus nequidem in controversia deduci debere : no tum omnibus est eum alias hœresim abjurasse, et in gremium Ecclesiœ receptum fuisse, et longe ma­jora quam nunc pœnitentiœ et verœ conversionis signa edidisse, et post aliquod tempus non modo in pristinum errorem decidisse, verum etiam pejora prioribus perpétrasse; quod si rursum suo morefaciat post hœc, levia conversionis, nulla vero pœnitentiœ signa, quœ mala orbi christiano non evenirentl Sed quœ qualisve hujus imprudentiœ, vel ignaviœ ratio summo Deo reddenda.eritl Mirari satis non possum habere hœreticos in hac civitate, in qua Petri succes­seur ac Christi vicarius sedet; in hac, inquam, civi­tate habere hœreticos suos non modofautores, verum etiam propugnatores ; ac acerrimos defensores non possum non œgerrime ferre multos reperiri, qui ut hominum malevolentium inimicitias vitent aperte in Dei inimicitiam et in indignationem prosiliunt. Absit autem a nobis ut causa Dei vacillemus, et tam irra-tionabilipostulationiassentiamur. Nunquam agemus, favente Deo, rem tam indignam hac sancta sede, neque causam dabimus ut postentas dicat tantum malum ab hujus sanctœ sedis pontifice admissum esse. Quin potius parati su/nus excoriari, lacerari, ac martjrium subire. Non est more politico guber-
Digitized by Google